IX. unde, inquit Palmieri, ad argumentum: vel Romanus Pontifex credere non tenetur quod ipse definit, vel actus docendi non est actus iurisdictionis, quam nemo in se ipsum exercet, respondendum est, quod tenetur credere, sed non propter obedientiam debitam iurisdictionis Ecclesiae, at propter obedientiam Deo et quod actus eius docendi est quidem actus iurisdictionis, sed erga capaces h. e. subditos, non erga se ipsum.¹ — 1 non in ramos argumenti, sed in radicem eius redarguendum est. ratio enim per se et redarguens: quod definit, satis quom intellegitur, iam credit Romanus Pontifex. ergo non tenetur post dum tenetur ante et cetera ceteraque. an, miramur, ipsemet definiat ut credat ipsemet? certe non! 2 ad residuum quoque perridiculum: an, miramur, ipsemet doceat ut discat ipsemet? certe non! aut: cum actus discendi non est actus iurisdictionis prout iurisdictionis actus est docendi actus, tum et cetera ceteraque.
¹ Dominicus Palmieri, Tractatus de Romano Pontifice cum prolegomeno de Ecclesia, Prati, 1891, p. 765.