XI. doctor privatus fallibilis papa et cetera. — 1 non pauci sunt qui possibile admittunt utrumque, tum id, quod antea posset papa ex cathedra privata de fide esse dictum quodvis dicere ac postea ex cathedra publica de fide esse contrarium, tum id, quod antea posset papa ex cathedra publica de fide esse dictum quodvis dicere ac postea ex cathedra privata de fide esse contrarium; neque autem ulla problemata videntes, quia sane, subcensent hi, inter antea et postea aliquot interest tempus et cetera ceteraque. at enim tempus, ne tempusculum sit, quot? horane? diesne? hebdomasne? mensisne? anusne? ἡ ἀπορία: si probabile multum, paulum probabile tunc. quae cum ita sint: qualis papa ille? 2 duarum veritatum cathedrae duae, nulla cathedra veritatis nullius.