a.d. V Id. Feb. MMXV

III. papa, inquit de Turrecremata, sine praeiudicio officii sibi crediti non potest totalem suam auctoritatem in concilium transferre se illa expoliando,² omissa profecto secuta verba quae revera prae incredibilitate haud valent. — 1 si potest, papa falsus tunc. 2 si falsus papa, ne quidem transferre potest tunc, quoniam transferre non potest quod ferre non potest, dico illam veram Petro a Domino nostro Iesu Christo auctoritatem commissam perque Petrum Petri successoribus. 3 ex quibus sequitur, quod tantum falsus papa sine praeiudicio falsi officii sibi crediti potest totalem suam falsam auctoritatem in falsum concilium transferre se illa expoliando.



² Iohannes de Turrecremata, De potestate papae et concilii generalis, Oeniponti, 1871, p. 44.