IV. papam haereticum ipso facto immediate a Deo deponi putant viri quidam docti, nullo autem generalis concilii expectato iudicio et cetera. — 1 at contra: impossibile papam haereticum esse est, inde vel prudentia reapse canonica illorum in illum a nemine iudicandum¹ nisi a Deo et cetera iudicandorum indicata. 2 at contra: si nimirum possibile² erit, usquequaque haereticus fuit ille neque unquam papa nimirum tunc, itaque sublata qualecumque ratione prudentiae qualiscumque etiam ab hominibus illum falsum papam et iudicari et deponi et puniri putandum est. 3 at contra: ille cum falsus papa sit, ecquonam modo de sancta Petri sede ille, qui nunquam in sanctam Petri sedem fuit ipso iure a Deo impositus, depositus ipso facto a Deo esto? 4 en porro distinctionem maximi momenti istam: divina depositio est ea, quae ipso facto inque iure exque mysteriis iudicatur atque facitur, humano hoc quidem ipso facto iureque divino quidem hoc; humana depositio est ea, quae ipso iure exque facto inque empiricis iudicatur atque facitur, divino hoc quidem ipso iure factoque humano quidem hoc.
¹ can. 6, dist. 40, I: a nemine est iudicandus. (Corpus iuris canonici, pars prior Decretum magistri Gratiani, Graz, 1955, col. 146.)
² ibid.: nisi forte deprehendatur a fide devius.