Kal. Mai. MMXV

XII. sed, inquit Bellemera, de haeresi per ecclesiam non damnata nec declarata, et quam non constat notorie sed dubium est esse haeresim, et quam papa non fatetur sed negat esse haeresim, non potest papa accusari, donec per ecclesiam, id est per concilium generale, fuerit declaratum quod haeresis sit.³ — 1 at proh! etiamsi non negat esse haeresim, res idem se habet. ecce συλλογιστικῶς hoc: si non negat esse haeresim, tunc non negat se esse haereticum; si non negat se esse haereticum, tunc non negat se non esse papam; si non negat se non esse papam, tunc non negat se non posse declarare an esse haeresim necne. 2 de difficultatibus autem alterius viae quid? quae alteri viae opipare quidem sunt difficultates, omnes omitte praeter unam bene deridiculam hanc: illegitimus papa illegitimam resolutionem illegitimi concilii generalis illegitime approbans proloquensque canonem quemvis, puta si quis, scilicet papa ipse, et cetera ceteraque, anathema sit. ergo, si fuerit declaratum quod haeresis sit, tunc οὐροβόρον hoc! 3 memento ἀξίωμα: papa haereticus ob haeresim dubiam, nullus papa haereticus, idcirco nulla haeresis dubia extemplo.



 ³ Aegidii Bellemerae etc. Remisorius etc., Lugudni MDL, pag. 57 sq.

a.d. XIV Kal. Mai. MMXV

XI. doctor privatus fallibilis papa et cetera.  1 non pauci sunt qui possibile admittunt utrumque, tum id, quod antea posset papa ex cathedra privata de fide esse dictum quodvis dicere ac postea ex cathedra publica de fide esse contrarium, tum id, quod antea posset papa ex cathedra publica de fide esse dictum quodvis dicere ac postea ex cathedra privata de fide esse contrarium; neque autem ulla problemata videntes, quia sane, subcensent hi, inter antea et postea aliquot interest tempus et cetera ceteraque. at enim tempus, ne tempusculum sit, quot? horane? diesne? hebdomasne? mensisne? anusne? ἡ ἀπορία: si probabile multum, paulum probabile tunc. quae cum ita sint: qualis papa ille? 2 duarum veritatum cathedrae duae, nulla cathedra veritatis nullius.

a.d. IV Id. Apr. MMXV

X. papa, inquit Gersonius, fluit, papatus stabilis est.² — 1 nucleus huius sophismatis: quod fluit esse papa quis quia esse quis papa fluit. 2 argumentum oppido infabricatum: si Petrus papa, quis nec plus papa quam papa Linus, si Linus papa, quis nec minus papa quam papa Petrus nec plus papa quam papa Clemens, si Clemens papa, quis nec minus papa quam papa Linus nec plus papa quam papa Cletus, si Cletus papa, quis et cetera ceteraque, tunc utrumne fluxit, an esse papa quis, an esse quis papa? ad hoc ne stultus quidem male respondere potest. . . 



 ² Propositio factam coram Anglicis, cons. IV. (Ioannis Gersonii Opera omnia, tom. II, Antwerpiae, MDCCVI, col. 128c.)

pr. Kal. Apr. MMXV

IX. unde, inquit Palmieri, ad argumentum: vel Romanus Pontifex credere non tenetur quod ipse definit, vel actus docendi non est actus iurisdictionis, quam nemo in se ipsum exercet, respondendum est, quod tenetur credere, sed non propter obedientiam debitam iurisdictionis Ecclesiae, at propter obedientiam Deo et quod actus eius docendi est quidem actus iurisdictionis, sed erga capaces h. e. subditos, non erga se ipsum.¹ — 1 non in ramos argumenti, sed in radicem eius redarguendum est. ratio enim per se et redarguens: quod definit, satis quom intellegitur, iam credit Romanus Pontifex. ergo non tenetur post dum tenetur ante et cetera ceteraque. an, miramur, ipsemet definiat ut credat ipsemet? certe non! 2 ad residuum quoque perridiculum: an, miramur, ipsemet doceat ut discat ipsemet? certe non! aut: cum actus discendi non est actus iurisdictionis prout iurisdictionis actus est docendi actus, tum et cetera ceteraque.



¹ Dominicus Palmieri, Tractatus de Romano Pontifice cum prolegomeno de Ecclesia, Prati, 1891, p. 765.

a.d. XIV Kal. Apr. MMXV

VIII. fama est, inquit Sigebertus, hunc Iohannem foeminam fuisse, et uni soli familiari tantum cognitam, qui eam amplexus est, et gravis facta peperit, papa existens.⁵ — 1 huius enim atri ioci emolumentum: id, eheu, quod fabulose de femina dicitur, cogitatur de haeretico hypothetice, puta sicut partus illam falsum papam fuisse prodiderit naturaliter absente virginitatis gratia, gratia infallibilitatis absente supranaturaliter prodet fore papam falsum illum haeresis sic. 2 nullus non intrusus in papatu, qualis sit, necessitate proditur sponte. 3 vox papissae monstrum. 



 ⁵ Sigeberti Gemblacensis coenobitae Chronicon ab anno 381 ad 1113 & cet., Parisiis, 1513, p. 66 v.

a.d. VII Id. Mart. MMXV

VII. num papam falsum tam perfecte falsum posse sit ut nunquam nemini falsum esse appareatur? — 1 nae ille αἰσθητικῶς tantummodo et cetera. 2 haudquaquam essentialiter: sicut quoad se, quoad alios sic. haudquaquam existentialiter: sicut quoad alios, quoad se sic. haudquaquam accidentaliter: sicut existentialiter, essentialiter sic, hoc est simul sicut quoad alios, quoad se sic, simul atque sicut quoad se, quoad alios sic. haudquaquam substantialiter: sicut essentialiter, existentialiter sic, hoc est simul sicut quoad se, quoad alios sic, simul atque sicut quoad alios, quoad se sic. 3 haudquaquam providentialiter: quandoque sicut verus papa infallibilitate verificatur, falsificatur fallibilitate papa falsus sic. 4 postulatum: si verus papa infallibilis, fallibilis papa falsus tunc.

a.d. V Kal. Mart. MMXV

VI. licitum, inquit Bouix, episcopis, ob intentatam romano pontifici haeresis accusationem, in eum, quamvis adhuc papa sit, insurgere.⁴ — 1 ob intentatam accusationem, sic id, quasi per accusationis mentionem ab accusato ad accusatores permutatum mentis voluisse sit acumen, quod strophae pertinet. 2 exinde enim iam non modo de haeretico certo est tractanda hypothesis, sed etiam de haeresis incerta ac sat incerta ut ipsa hypothetica videatur: quocirca hypothesis in hypothesi, quocirca obiectio nullatenus convenit. 3 ceterum accusatio per se μεσὸν est dumtaxat, nedum τὸ ἀρχὴ nedumque τὸ τέλος huiusmodi quidem rei haud parvi momenti, scilicet ut episcopi in illum tandem non occultum haereticum insurgendi potestas pro licita habeatur, quippe semper licita in papam falsum semperque illicita in verum papam et cetera ceteraque. 4 correctio: quamvis αἰσθητικῶς tantummodo adhuc papa sit.



⁴ ibid.